Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog

Contact : Administrateur@henrydarthenay.com

  • : Vouillé un peu d'Histoire
  • Vouillé un peu d'Histoire
  • : Histoire, politique historique comparée, économie, finance, généalogie, techniques Moyen âge,
  • Contact

vous êtes 125 000 visiteurs 188 000 pages vues , merci de votre visite

contact :henry.darthenay@hotmail.fr
 
Facebook :
 
https://www.facebook.com/people/Henry-Darthenay/1649294905
 
Musique (un florilège d'oeuvres musicales) :
 
 http://www.youtube.com/user/henrydarthenay
 
 Vous êtes 95 000 a  avoir visité ce site, 170 000  pages ont été consultées ; je vous en remercie.

Recherche

18 février 2010 4 18 /02 /février /2010 16:17


Différents plaids tenus en Bas - Languedoc année 1119


Cartulaire de l’abbaye de Saint-Guillem



Notum sit omnibus hominibus, quod Petrus Berengarii de castro quod vocatur Foderia, ecclesiam sancti Martini de Caux quam Alcherius avunculus ejus cum omnibusad cam ecclesiam pertinentibus ei dederat jure haereditario, volens arripere iter Jerusalem, dedit sancto Guillelmo pro remdedio animae suae, et abbti monachis Gellonensis coenobi praesentibus et futuris. Contra hoc donum surrexit Bernardus-Raymundi de Castro-novo, dicens quod supradictus Alcherius tempore mortis suae dederat praefatum honorem Raymundo fratri suo Ananiensis monasterii monacho, scilicet nepoti suo, et Raymundus eidem Bernardo, scilicet fratri suo ; supra que querela stabilitum est ei placitum apud Abroniacum villa, quae sic dicitur : ad quem placitum convenerunt Hermengaudus de Duabus-virginibus, et Raymundus Pontii, et Raymundus Leotardii, et Stephanus-Berengarii de Gibret, et Jordanus de Foderia, et Raymundus frater ejus et alii multi.


Ubi audita eorum querimonia et diligenter ventilata, difficientibus testibus a parte Bernardi-Raymundi et Raymundi monachi fratis sui, judicatus est honor a judicibus supradictis, Petro-Berengarii et sancti quibus ipse dederat possidendum, partim pro dono Alcherii avunculi sui, partim quia erat propinquior, partim pro carta conveniantiara patrum. Post quae omnia Bernardus-Raymundi profectus est in Jerusalem, quo profecto, et Petro Berengario defuncto, surrexit adversus haec Deodatus Raymundi de Albaiga monachus Casae-Dei pretio C L sol. quo sibis Gormundus et Rodulphus promiserant, frates supradicti Bernardi Raymundi dicens, mentiendo, se habere chartam convenientiariam per quam praefatus honorBernardo-Raymundi et infantibus suis continger deberet. Propter quam causam contra appellaverunt honorem Petro abbati II et fratibus loci. Et ideo statuto placito apud Leociacum, convenerunt ibi abbas et monachi, et adversarii eorum, cui placito interfuerunt etiam Berengarius-Guillelmi de Duabus-virginibus, et Raymundus Pontii, et Pontius de Deusde de Torlula, et Guillelmus Assalitus, et Raymundus Leortardi, et Stephanus Berengarii de Gibret, et alli quamplures tam militaris quam populis plebis ; ibique causa utrarumque partium audita et discussa, praedictorum judicio, et monachus falsitatem incurrit, et ejus charta quassada est, et honor judicatus est possidendus sancto Guillelmo et abbati et monachis in perpetuum. Et quamvis injuste, consilio Berengarii-Guillelmi datis CLX solidis solverunt praedictum honorem, Bernardus-Raymundus filius supradicti Bernardi-Raymundi, et Alfertia mater ejus, et avunculi ejus Gormundus et Rodulphus cum carta coram testibus. Rediens autem Bernardus-Raymundi de Jerusalem et audiens quod abbas et monachi dederunt CLX solidos, conquestus est praefatum honorem in manu Bernardi Agatensis episcopi, et omne sanctuarium. Post cujus mortem surrexit filius ejus dicens quod eo infra annos constituto, et in Gallia posito, avunculi ejus coegerunt eum facere solvimentum honoris, et conquestus est adversus abbatem et monachos : jam vero crescente et de la bailia egregiente libera politus aetate, et acceptate uxore, stabilitum est placitum apud Montempessulum, et firmatum in manu Bernardi Andusiae, et Ugo Castel-novi, et Pontius Montis-Lauri, et Otto de Cornone, et Berengarius de Salve, et Petrus Rostagni, et Berengarius Lamberti, et Raymundus Leotardi, et Guillelmus Assalit, et Pontius de Pomerols, et Raymundus Dalmatii de Almas, et Raymundus Centrairanegues, et abbas monachi sancti Guillelmi. Audita autem ibi utrarumque partium ratione, partim pro definitione quae fuit facta cum Petro Berengarii jure propinquitatis et conventionis, partim pro solutione Bernardi-Raymundi patris sui in manu episcopi facta, judicatum est ab eis debere solvi eumdem honorem cum carta sancto Guillelmo et abbati et monachis, et causa amoris debere dari Bernardo-Raymundi CCC solidos Melgorienses, quod et factum est prout sequitur.


Ego in Dei nomine Bernardus-Raymundi filius Bernardi-Raymundi de Castello-novo, cum concilio uxoris meae Richardae, et avunculorum meorum Gormundi monachi, dono, solvo, virpisco omnipotenti Deo, et altari sancti Salvatoris Gellonensis coenobii et sanctae Crucis, ac gloriosissimo confessori Christi Guillelmo, et abbati Petro II. et successoribus suis, et monachis ejusdem monasterii praesentibus et futuris, ecclesiam sancti Martini de Caux cum omni fevo presbyterali, et qum terris quae ad eandem ecclesiam pertinent, et cum omni ecclesiastico, et cum omnibus decimis et praemissiis, ut habeant, teneant et possideant praedicta sanctitas, et abbas et monachi in perpetuum. Et hoc fideliter facio et sine malo ingenio in manu supradicti abbatis, praesentibus, videntibus, et audientibus Raymundo priore, et Bernardo S. Pontii, et Siguino, et Bernardo de Andusia, et caeteris qui ad supradictum placitum Montispessuli aderant, anno ab in Incarnatione Domini M C XIX.

Partager cet article

Repost 0

commentaires

Pages