Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog

Contact : Administrateur@henrydarthenay.com

  • : Vouillé un peu d'Histoire
  • Vouillé un peu d'Histoire
  • : Histoire, politique historique comparée, économie, finance, généalogie, techniques Moyen âge,
  • Contact

vous êtes 125 000 visiteurs 188 000 pages vues , merci de votre visite

contact :henry.darthenay@hotmail.fr
 
Facebook :
 
https://www.facebook.com/people/Henry-Darthenay/1649294905
 
Musique (un florilège d'oeuvres musicales) :
 
 http://www.youtube.com/user/henrydarthenay
 
 Vous êtes 95 000 a  avoir visité ce site, 170 000  pages ont été consultées ; je vous en remercie.

Recherche

28 janvier 2010 4 28 /01 /janvier /2010 13:56

Exécution testamentaire du seigneur Teutbert

 

 

(Cartulaire d’Aniane, f° 123 1°) du 29 septembre 842.



In nomine Domini. Ego Teudericus et Graginus et Terdericus persbiter et Feraldus, qui sumus elemosinarii condam qui fuit Teuberti, comendavit nobis suam elemosinam per suum andanlangus et per paginam testamenti sui, quod manibus suis eum adfirmavit vel conscribere rogavi, vel pluresque personarum adfirmaverunt vel subterfirmaverunt atque roboraverunt, ita commendavit nobis ut omnis res suas mobiles tam immobiles eas donare fecisse fecissemus tam in sacertotibus quam et fecissemus in pauperibus vel eciam in monasteriis si que tam sucemancipia deliberare fecissemus, vel etiam ut de suum alodem fecissemus, vel etiam ut de suum ad Amalberto donare fecissemus. Ita nos predicti elemosinarii donamus tibi Amalberto in villa Franconica, qui vocatur stagno pPiperella, qui est in territorio Bitterrense, quantumcumque in ipsa villa vel in sua terminia ille qui fuit condam teubertus habebat quia ex comperacione illius abuerit, quantumcumque in ipsa villa vel in sua terminis ille habebat qusitum vel ad inquirendum, vel adhuc.

 

Deo procipio deinceps conquire potueris, et cum ipsa ecclesia que est fundata in ipsa villa in honore sancte Marie.

 

Similiter tibi donamus ad justissimo ordine ereditario, sed in allo loco qui est la predicto territorio Biterrense, in villa Marguliago, vel in villa Barcianicas, et in villa Vapres tibi donamus ad proprio, et in villa Pupiano similiter tibi donamus, quantum in ipsas villas vel in sua terminis ibidem haber, totum et ab integrum donamus, la casis, casliclis, curtis, ortis, oglatis, vinela, terra culta et inculta, pratis, pascuis, silvis garrigis, arboribus pomiferis et impomeferis, aquis aquarum sive decursibus, cum omnis adjacencias earum sive pertinentes, omnia et in omnibus tiba donamus et tradimus ad proprio, ut potestatem et inde habeas habendi, vendendi, solvendi seuque mutandi in Dei nomen et in omnibus habeas potestatem.

 

Sane si quis contra hanc donacionem ad nos facta venrit ad exquirendum, aut nos elemosinarii venrimus vel quislibet homo, tunc componat nobis ista omnia predicta dubla vel meliorats, vel quale adeo tempore Karius valere, et in antea donacio ista firma permaneat omnique tempore.

 

Facta donacione III Kalendas octobris, anno III quod abiit Lodowicus imperator, tradidit regum in ipsius manus filii Hluterio.

 

 

Partager cet article

Repost 0

commentaires

Pages