Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog

Contact : Administrateur@henrydarthenay.com

  • : Vouillé un peu d'Histoire
  • Vouillé un peu d'Histoire
  • : Histoire, politique historique comparée, économie, finance, généalogie, techniques Moyen âge,
  • Contact

vous êtes 125 000 visiteurs 188 000 pages vues , merci de votre visite

contact :henry.darthenay@hotmail.fr
 
Facebook :
 
https://www.facebook.com/people/Henry-Darthenay/1649294905
 
Musique (un florilège d'oeuvres musicales) :
 
 http://www.youtube.com/user/henrydarthenay
 
 Vous êtes 95 000 a  avoir visité ce site, 170 000  pages ont été consultées ; je vous en remercie.

Recherche

28 janvier 2010 4 28 /01 /janvier /2010 13:24

Donation faite par Aliard, fils de Teutberg , et son épouse Rametrude d'un partie des terres de la Villa Franconique à l’abbaye d’Aniane


(Cartulaire de l’abbaye d’Aniane f° 127 I°) du 18 mars 840.


Sacrosanctoque ac venerabili loca Aniano mosnasterio, quod sitam est in territorio Magdalonense, in honere Domini et Salvatoris nostri Ihesu Christi et sancte ac semper virginis Marie genitricis ejus et aliorum plurimorum sanctorum ubi vir venerabilis Elias abbas disnoscitur. Ego in Dei nomen Aliarduo et utor mea Rametrudis donamus donatum que imperpetuum esse volumus, pro animarum nostrarum remedio seu pro eterna retribucione seu animabus genitoris et genitricis mae Arcaldi seu Deidone, donamus jamdicto monasterio seu rectoribus illius presentibus et futuris, in pago Bittterrense, in villa Franconica vel stagno Piperello seu infra terminium ipsius ville ; donamus omnem porcionem nobis debitum cum omni fando possessionis, in domibus, la curtis, in vineis, in ortis, in campis, in pratis, in pascuis, in arboribus pomiferis et impomiferis, terris cultis et incultis, garricis, molendinis, et exeis et regressis, cum omnibus adjacenciis suis, quicquid in predicta villa visi sumus habere vel possidere vel quicquid adhuc.


Deo procipio adquirere vel augmentare potuerimus ; ea racione ut quandiu vixerimus ipsas res per vocem ac licenciam seu benefico de habitatoribus illius monasterii, sicut inter nos et illos convenir, usufructario teneatis, et per singules annos ad dedicationem basilicae Sancti Salvatoris predicti monasterii in censum ipsius unum modium de annona et unum de vine solvere debeamus, et nichil de ipsis rebus alicui homini donare, vendere aut commutare habeamus licenciam neque deminnere, sed semper in melius augmentare.


Poste obitum vero nostrum, ipsa absque ulla tarditate vel alterius assignacione pars uniuscujusque nostrum qui prior de hoc seculo migraverit ad predictum revertatur monsateriam.


Si quis sane, nos aut aliquis de heredibus nostris, quod minime futurum credimus, seu quelibet persona contra hanc donacionem nostra venire decreverit aut eam infragere conaverit, componat parti ipsius monasterii ipsas res me liorstas duplas et hec presens donacio nostra inrumpi non valeat, sed semper in sua maneat firmitate, omni stipulacione subnixa seu fisci tuicione firmissima.


Facta cartula donacionis XV kalendas aprilis, imperii magni nostri Hlodovici imperatoris.


S. Aliardo,

S. Rametrude, qui hanc cartulam fieri seu firmarer rogavimus,

 

S. Roma,

S. Sibarnado,

S. Tateranno,

S. Teothberto,

S. David,

S. Ebromare,

S. Gasanialdas,

Ingila indignus presbiter hanc donacionem rogitus scripsit, die et anno quo supra.

Partager cet article

Repost 0

commentaires

Pages